Jacobellus de Misa: Ad bellum
Stará Boleslav Kapit. C 132 = NK ČR Praha Cim D 79, 164r-165v
ed. Pavel Soukup (MHB 9, 2003, s. 205-208)
[164r:] Magistera Jacubko ad bellum, dum expugnabant Skalam. Gracia Christi preveniente in omnibus et sequente. Iteratis iam pulsatus precibus ad consolandum et confortandum tribulatos, omnes, qui pie volunt vivere in Christo1, volens eosque non sine gravi et magna attencione perpendere, cogor dicere, quod totus mundus hiis periculosis temporibus positus est in maligno2, contra quem est miliciab vita hominis super terram3. Qua in re omnes, qui Christi sunt, in campo certaminis sunt, ubi primum Christus dominus noster pro nobis occisus est. Quisquis autem secundum Augustinum de hoc campo exierit non habens in se plagam neque tumorem neque livorem, inglorius reputabitur. Et nos quidem livore eius sanati sumus,4 domino pro nobis in acie occiso; si evadimus, si sani et corpore integri fugimus, nonne rei prodicionis mortisque Christi iudicabimur? Reus enim mortis Christi est, qui virtutem mortis eius in se male vivendo evacuat. Et mors Christi illi ad salutem non operatur, nec crux salvatoris ei proficit, qui crucem suam non baiulat5.6 Ideo omnes Christi sacerdotes verique eiusc verbi zelatores, qui Christi per fidem et dileccionem adherentes, preparate vos ad prelium contra demonium meridianum7 transfiguratum [164v:] in lucis angelum8, speciebus religionis Christi subtilissime coloratum, hoc est fortissimum et superbissimum Antichristum et suum exercitumd universum, ad preliandum inquam prelia sanctorum. Non pro temporalibus et caducis, sed pro invisibilibus et eternis, non armis carnalibus, sed spiritualibus et primum intra se et in interioribuse anime agendum est bellum, ut omnis manifesta edificacio viciorum corruatf; de corde enim procedunt male cogitaciones, homicidia, adulteria, fornicaciones, furta, falsa testimonia, blasphemie9. Ecce qualis et quantus exercitus hostium adversus hominem de corde procedit! Iste exercitus hostium prima nobis strage vincendus est et prima acie prosternendus10; post hoc regnum cupiditatis et superhabundantis iniquitatis, regnum inquam Antichristi dudum coloratissime introductum, quod super cunctos tronos obtinuit principatum, estg per cunctos milites Christi invadendum. Ergo si dominum Ihesum Christum amatis toto corde et tota anima, numquid si videritis eius iniurias et eum contempni, ferre poteritis equo animo minime, sed mox arrepto spiritu iudicii et spiritu ardoris11 docentes unusquisque cum David: Tabescere me fecith zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei12,13 et iterum: vidi prevaricantes et tabescebam14. Si namque vani milites huius seculi omnibus abrenuncciant et ubicumque bellum vocaverint, ibi assunt et omnia cum alacritate sustinent, quanto magis Christi milites pro sua lege decertantes sic oportet esse dispositos et paratos ad prelia domini exercenda? Signum namque evidens dileccionis Ihesu Christi et vere caritatis est velle et posse mori pro destruendo malo proximorum et pro iniquitatis habundantia debellanda. Ad hoc enim Christus venit in mundum, qui solus perfecte dilexit iusticiam et odit iniquitatem, ut exhibereti suis membris [165r:] perfectam dileccionem ad Christi et virtutum ordinacionem et perfectum odium viciorum. Qua in re non sit fideli christiano non facere malum, sed oportet ipsum malum perfecte odire et ex perfeccione zelo caritatis irasci peccatis et serpentina prudencia regnum diaboli persequi, iam enim dudum ab antiquo introductum in populum christianum. Et licet dyabolus per sua forcia membra deterreat multipliciter Christi fideles eosque facit pusilanimes, tamen dominus noster fortis et potens in prelio15 clamat ad nos dicens: Quis consurget mihi adversus malignantes autj quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem?16 animatque nosk exemplol sui, etm augmenta meritin, eto ex pena servata servo inutili, ut nemo se excuset de oportunitate loci et temporis de asistencia diurni innanimis et exemplacione multorum sanctorum precedenti. Ecce tempus acceptabile17, in quo princeps tenebrarum18 cum milicia sua arma ubiquep terrarum diffudit. Et in hac causa Christi olim decertarentq Iohannes Baptistar et cuncti martires et omnes sancti et electi dei, scientes, quod super omnia vincit veritas19. Cum ergo ubique membra Antichristi sparguntur, fides, spes et caritas extinguntur. Et dominus noster promisit suis adherere omnibus diebus usque ad consummacionem seculi.20 Utinam ergo fides vera ut granum sinapis21 torpentes sacerdotes omnesque alios infirmos mente Christo debiliter adherentes in lacrimas resolveret et ad virilem confortacionem genua debilia roboraret22. Eya ergo, seculi potentes, iudices et iurati, qui continetis multiplices et placetis vobis in turbis nacionum, quoniam data est vobis a domino potestas23 nobis coactiva, iam hora est vobis de sompno surgere24, et iuste vindicte inter Christum et Antichristum. Et nunc intelligite et erudiamini, qui iudicatis25, omnes manifestas dei iniurias et deordinaciones contra legem ewangelicam, ut puta manifesta adulteria, scorta, usuras, symoniam, avariciam, yppocrisym [165v:] pseudofratrum, sive in scandaloso clero, sive in communi populo, potenter destruite, et omnem plantacionem,26 quam non plantavit pater celestis27, fideliter ewellatis, ut inpleatur sermo domini, Ysae primo dicentis: Et restituam iudices tuos ut fuerunt prius, et consiliatores tuos sicut antiquitus; post hec vocaberis civitas iusti, urbs fidelis28. O quis mihi det, antequam moriar, videre Christi ordinacionem secundum legem ewangelicam in populum christianum reformatam iuxta antiqua primordia ecclesie primitive, ut videlicet potentes principes, domini et iudices atque iurati sint eruditi in dei sapientia et quod, ut olym in principio, servirent domino in timore et exultarent ei cum tremore29, et quod sacerdotes et spirituales ac sancti pastores laxarent recia sua in capturam30 non auri et argenti, sed animarum, quatenus sic iam omnes, tam clerici quam layci, quererent non que sua sunt, sed que Ihesu Christi. Beati oculi32, qui hec adhuc antes ultimum diem iudicii videbunt, quando adhuc in senecta uberi bene pacientes erunt, ut annunccient et iustus ut palma florebit et sicud cedrus libani multiplicabitur in domo ecclesie dei. Sed ad hec reformanda multe requirentur pugne, multa martiria, magna mutacio dextre excelsi34, multa potentis iniquitatis destruccio. Rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios35 suos ad hec singula operanda, et ipse solus hec faciat, scilicet summus pontifex, futurorum bonorum dominus, Ihesus, cui sit honor et gloria in secula seculorum amen.
|