Matthias de Janov: Sermo de vana gloria respuenda
Wien, ÖNB 4555, fol. 146r – 149v
ed. Pavel Soukup
Edice byla připravena v rámci grantového projektu GA AV ČR č. KJB 8009301.
[146r:] Sermo magistri Mathie de vana gloria respuenda
In frumento primo balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis.1 Ezech XXVIIo.
Nota nundine vel forum christiani et forum Christi et forum dyaboli est tota hec praesens vita, in quo foro quilibet mercatur illud, quod cupit eternaliter possidere. Unde scriptum est: Simile est regnum celorum homini negociatori etc.2 Homo igitur christianus mercatur in hac vita et pro hac vita vitam eternam cum Christo seu aput Christum variis modis, quia per diversas virtutes, per abnegacionem sui ipsius; sicut per oppositum aput dyabolum mercatur vitam eternam gehenne per diversa vicia, per expletionem proprie voluntatis et sequelam desideriorum carnis et mundi.
Idcirco frumentum primum in mundo est delectacio in hiis, que sunt mundi et carnis, et cum hiis, que sunt huius mundi, quibus homo fruendo delectatur, quoniam frumentum a fruendo dictum est. Frumentum vero primum in Christi ecclesia delectacio vel gaudium in spiritu sancto, que delectacio in spiritu est maxime et redundanter reposita in sacramento altaris, scilicet in corpore Christi et sangwine, qua propter ipsum est frumentum primum et maximum bonorum christianorum in ecclesia dei. Unde Zacharie XIX: Quid bonum aut pulcrum eius, nisi vinum electorum et frumentum germinans virgines? 3 Delectacio autem in hoc sacramento emitur pera primo frumento huius mundi, id est pro delectacione et vita delicata huius mundi. Ideo dicitur Joh. VIo: panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.4 Id est, qui reliquit propter deum delectacionem huius vite et ieiunat ab eadem, habet hic delectacionem celestem pro eo sibi preparatam et donatam.
Balsamus vero est arbor nobilissimi odoris et preservat eius oleum a putrefaccione. Et ideo per balsamum hic in prophecia dei signatur vita sancta Christi Ihesu in animabus electorum, circumquamque diffundens famam bone opinionis et exempli, [146v:] qui est odor suavissimus Christi Ihesu secundum illud apostoli: Christi odor bonus sumus,5 et alibi: Melius est nomen bonum quam ungenta preciosa.6 Et in Canticis dicitur: Oleum effusum nomen tuum.7
Secundo nota, quod alium habet odorem suum balsamus et alium pixis balsami vel apoteca seu domus, in qua est balsamum, quia balsamus habet odorem per se et in se et efficit odorifera ea, que se contingunt vel percipiunt. Sed domus aut pixis non habet in se odorem aliquem, sed solum a continencia balsami et eius participio. Ita Christus est balsamus in se habens et derivans circumquamque odorem suavissimum. Sed anima racionalis non habet in se, quantum est ex se, odorem sanctitatis et sapiencie, sed solum fetorem, id est peccatum et pronitatem ad peccandum. Sed quidquid habet odoris vel emanat ab ea, non est hoc eius, sed Christi Ihesu illud in anima operantis, propter quod dicit apostolus: Christi bonus odor sumus,8 et sic dicit: Christi notanter, non noster.
Ulterius nota, quod omne nomen in homine est vanum, id est omnis gloria mundi huius est vana, vel quia est brevis, licet subsistat, vel fundetur in transitoriis bonis vel externalibus, ut pulcritudine, fortitudine, ingenio, in velocitate corporis, in eloquencia et caeteris similibus, vel licet consistat in bonis acquisitis, ut in sciencia, in prelacione in republica, que vocantur honor huius mundi, vel in diviciis et potestate, vel in virtutibus acquisitis et usualibus, quia omnis talis est brevis, et ideo dicitur a veritate scripture [et]b conparatur flori, ut ait Jeremias: Clama, quia omnis caro fenum et flos agri gloria eius.9 Vel dicitur vana, quia falsa et vacua, eo quod naturam habet veritatis, subsistenciam, ut est gloria yppocritarum de religione et sanctitate apparente et non existente.
[147r:] Unde nota, quod gloria et honor debetur solum racione bonitate et virtutis, ita quod quilibet tantum sortitur gloriam et honorem, quantum habet de bonitate et virtute. Propter hoc dicit Philosophus in Ethicorum, quod honor est premium virtutis. Sicut ab opposito malum et vicium debet habere vituperium et confusionem, quoniam hoc est vindicta mali et vicii, scilicet secundum quantitatem mali et vicii conmensurare vindicacionem et vituperium.
Unde sicud de ordine naturali est, quod super corpus luminosum sequitur lumen et non potest alium esse secundum naturam, ita bonum vel virtutem vel actum virtuosum sequitur honor et gloria. Et sicut corpus odoriferum sequitur et diffunditur odor et communicat se ipsum circumquaque revelans suum fontem, unde egreditur, et emanat virtuti pomum vel alia res odorifera, ita bonum vel virtuosus homo dulcem opinionem et bonam famam sui nominis dulciter redolentem. Et ita per oppositum malum vel vicium. Sicut enim corpus oppacum semper sequitur umbra tenebrosa, ita ipsum vicium semper sequitur vituperium et confusio. Et quanto corpus oppacum opponitur maiori et vicia lumini, tanto ipsum sequitur densior umbra; ita malicia vel vicium, quanto magis in publicum et inter bonos progreditur vel propalatur, tanto maior confusio ipsum sequitur et maius vituperium. Similiter potest dici de corpore fetido, quod diffunditur undique suum fetorem, et tanto magis, quanto est in loco mundiori et aput mundiores et saniores. Ita similiter dic de malicia.
Ulterius nota, quod in homine duo sunt contemplanda, scilicet bona naturalia et bona fortune, et pro nullo horum habet, quantum est ex se, velc debet habere gloriam et honorem, quia nullum eorum habet ex se ipso, sed a deo.
Primum vero, scilicet naturalia, juxta illud Mt VIo: Quis vestrum cogitans potest [147v:] adicere ad staturam suam cubitum unum,10 neque pro bonis voluntariis, quoniam non sumus sufficientes ex nobis quasi a nobis aliquodd horum facere, sed omnis nostra sufficiencia ex deo est. Ex deo est, secundum quod dicit apostolus et per consequens homo ex se et a se ipso nullam habet gloriam et honorem, sed solum vituperium et ignominiam in veritate. Quapropter omnis gloria hominum et honor est falsa et inanis, quia non habet aliquam subsistenciam veritatis.e Et ideo dicit scriptura: ut non glorietur omnis caro,11 et alibi: gloria eorum in confusione ipsorum.12
Item notandum, quod omnis homo tam diligit hunc mundum, quantum diligit gloriam et honorem, et tam diligit gloriam et honorem, quantum abhorret vituperium et confusionem. Quantum vult esse miser et vilis et non wlt haberi ab hominibus talis. Homines enim huiusmodi amatores cum sint mali, tamen nichilominus rapiunt sibi gloriam injuste et sunt cupidi glorie et honoris et mendicant eam e rebus dei bonis.f
Existentes enim in seipsis digni confusione, tamen in bonis dei gloriantur, ut in diviciis, in scienciis et prelacione et ceteris bonis naturalibus fortuitis voluntariis infusis et acquisitis. Et specialiter illi, qui amant ex hiis laudari ab hominibus et amant suos laudatores.
Mali autem multo plus cupidi glorie et honoris atque laudis quam boni, quoniam omne animal id appetit magis de natura sua, in quo maxime deficit, spectante ad suam perfeccionem vel ad suum bonum. Cum ergo homo malus sit miser in peccatis et vacuus a veritate et bonitate, deficit ab honore et gloria, et per consequens deficiens maxime appetit, scilicet laudem et gloriam. Sed homo bonus in deo, id est plenus honore dei in veritate, hic parvipendit honorem hominum et gloriam, quia scitur intrinsece, secundum illud Psalmi: Satiabor, cum apparuerit gloria tua.13 Et Apostolus: Michi autem pro minimo est, ut a vobis [148r] iudicer14 etc. Consequenter dulcius est malo homini furatum bonum et raptum, quam suum liberum, quod est in promptu, et magis dulce bonum alienum, quam bonum proprium, homines igitur ypocrite sunt maxime cupidi glorie et honoris, quoniam sunt maxime et in veritate vacui a virtute, racione cuius debetur honor et gloria, et quanto quis maior ypocrita, tanto magis est cupidus glorie et honoris.
Sentencialiter autem et in summa semper habitus per privacionem mensuratur. Quantum enim quis horret privacionem alicuius, tam diligit eius posicionem, et hoc precipue verum est in actibus publicis, que debent esse in publico et in officiis publicis. Quia tales honores et glorie publice sunt similes dei glorie et honori dei, ideo ipsam maxime homines rapiunt, et opposita eorum maxime abhorrent, scilicet publicam confusionem vel operare in publico turpis et iniquus.
Ex isto autem provenit, quod turpitudinem suam homo et iniquitatem propriam non curat et parvipendit coram seipso et coram suo socio, et in domo, in camera vel secreto cordis et consciencia, quia ibi homines non vident, nec est hoc publicum. Et minus semper erubescit homo pro peccatis occultis, quam manifestis, magis coram hominibus, quam coram deo, magis pro actibus, quam pro cogitationes. Et hoc facit in nobis, quia longe sumus a veritate, quia sumus cecati, quia habemus dominum retrorsum et modicum advertimus ipsum, quia habemus vehementer mundum et carnem ante oculos.
Bene autem dictum est, quod quantum homo horret vituperium et confusionem, tam diligit gloriam et honorem, quia actus et habitus cupitarum rerum per potenciam suorum contrariorum vel per privacionem ipsorum congnoscuntur verbi gracia: prosperitas per adversitatem, sanitas per infirmitatem, gaudium per dolorem; lucrum de rebus habitis melius pensatur per dampnum ipsarum rerum. Inde est dictum, quod sola vexacio dat intellectum.15
[148v] Homo igitur cupidus glorie et honoris in tantum est cupidus, in quantum cupit videri bonus vel bonos actus operari coram hominibus, et in tantum cupit bonus esse videri vel operari bonum, in quantum horret videri esse turpis vel turpe operari, ut inique cogitare vel desiderare. Et in tantum horret videri malus vel male operari, in quantum conturbatur vel verecundatur, dum quocumque casu videtur ab hominibus vel famatur turpis, iniquus et malicosus vel inique operari, vel in quantum est sibi contrarium, et irascitur illis, qui famant ipsum malum et habent ipsum pro malo et vituperant ipsum, et in tantum plus, in quantum hoc ipsum faciunt, plus in publico quam in privato, et cetera consequenter dilatata.
Item nota, quod omnis honor hominum et gloria est vana vel vacua, iniqua et falsa, et ipsa est ypocrisis vel generans ypocritas, tum quia vacua a veritate, tum quia est prohibita a deo, tum quia est aliena, scilicet dei et sanctorum, tum quia furtiva et iniuste rapta. Et similis est huiusmodi gloria hominum et huius mundi inique rei et turpissime intus et in se, sed extra secundum apparenciam colorate et decorate false. Et similis est ymaginibus pictis et sepulcris dealbatis. Et similis est stercori fetido, sed speciebus aromaticis circumlito. Et ergo dicit scriptura: Ut non glorietur omnis homo,16 et alibi: Gloria hominum stercus,17 et illud dictum sonat ad hoc: propria laus sordescit in ore,18 et illud Apostoli: Non enim qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem deus commendat.19
Quapropter omnis gloria et honor est dei in veritate, quia ipse dicit: Gloriam meam alteri non dabo.20 Si qua autem est gloria hominis, si qua laus, si quod commendabile in homine, non est prorsus ex ipso homine, sed ex deo, a deo et per deum. Et ideo dicit scriptura: Sana me, domine, et sanabor, salvum me fac, et salvus ero, quia laus mea tu es.21
[149r] In tantum vero quilibet homo participat gloriam dei et honorem, in quantum abnegat se malum et subdit se ipsum bono deo, in quantum in se ipso malo confunditur et diligit suum vituperium, id est sui mali proprii vindictam,g et in deo suo Ihesu Christo querit gloriam, id est querit gloriam ex suis benegestis solius dei, et diligit deum bonum et laudem dei bonitatis.
Tali ergo forma et modo proponitur in nundinis christianorum, seu magno foro et communi, balsamum ad emendum, id est mercari pro laude vana et falsa huiusmodi laudem veram Christi Iesu, que solum est in veritate, pro vituperio sui ipsius mali et turpis et confusione, quod vituperium est ipsius hominis in veritate mercari gloriam et honorem optimi et superoptimi Ihesu Christi, que gloria similiter est in veritate.
Exuere falsam gloriam et laudem hominum huius mundi per abdicacionem ipsius et contemptum atque horrescenciam et repulsionem, quia falsa est, inanis et transitoria, et induere gloriam dei intus coram deo et angelis eius veritate.
Quidquid enim hic patitur homo pro Christo confusionis, pro eo lucratur eternum inmensum pondus glorie in eterna patria. Et quantum homo propter virtutem et veritatem dulcis Iesu se falsam gloriam et conplacenciam hominum huius mundi exuit, tantum ipsum hominem dei gloria suscipit. Unde est illud scripture: Humilem spiritu suscipiet gloria,22 et illud: Qui se humiliat, exaltabitur.23 Et per oppositum, quantum malush honorem et gloriam ac conplacenciam in se ipso induit per mendacium et fictam apparenciam extrinsecam, tantum ipsum deus a sua gloria repellit et elongat, que est in veritate, et ipsum vituperio et confusione induit, que similiter est in veritate, propter quod scriptum est: homo, cum in honore esset, non intellexit,24 et illud: Qui se exaltat, humiliabitur.25 Et hoc vocatur mercancia confusionis, quoniam iniqui pro omnia sua gloria in hoc mundo mercantur sibi eternam confusionem.i
[149v] Ulterius nota, quod gloria dei et gloria iusti est una gloria communis. Quantum ergo homo iustus lucratur de gloria dei et honore Ihesu variis modis in veritate, tantum manet homini de gloria dei. Sicque gloria dei et hominis gloria in veritate ab homine lucrata est una gloria et una communio eterna.
Ulterius notandum est, quod homo, qui wlt in veritate lucrari dei gloriam, oportet, quod omnino relinquat et contempnat eciam cum ira huius mundi gloriam, quia tota falsa est et deo contraria, et bona huiusmodi temporalia, scilicet superflua; sed necessaria huic vite possunt retineri et exerceri, tum quia sunt mundata Christi sangwine, tum quia sine ipsis homo vivere non potest, tum quia in ipsis rebus huius vite necessariis vivendo vivitur Christo Ihesu et servitur sibi conmodosius et suis pauperibus, in quibus Christus cibatur, potatur et vestitur juxta illud Mt XXV: Quid uni ex minimis meis fecistis, michi fecistis.26
Et in hoc est differencia inter bona huius mundi necessaria temporalia et gloria et honore huius mundi, quoniam prima pro necessitate licitum est retinere modo supradicto, gloriam vero et honorem huius mundi electis necesse est totam abicere et contempnere et totam deo fideliter offerre, nichil sibi ipsi et pro se relinquendo, tum quia in nullo est nostra gloria, sed solum confusio, tum quia falsa et inanis, tum quia non necessaria vite nostre, tum quia nociva virtutibus in Christo, tum quia hominis dampnativa.
|